Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 16: Versus 19

Vestra enim.Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.
(* Traductions européennes)